- CAICUS
- I.CAICUSMysiae fluvius, cuius meminit Virg. Georg. l. 4. v. 370.Saxosumque sonans Hypanis, Mysusque Caicus.Lucan. l. 3. v. 203.Mysiaque et gelidô tellus persusa CaicôIdalis. ------ -----Plin. l. 35 c. 30. Ex Mysiâ veniens Caicus Amnis. Ovid. l. 3. de Art. Am. v. 196.Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.Sed quae pars Mysiae? Plinius adductô locô Teuthraniam nominat. Inde Ovid. Met. l. 2. v. 243.------ Teuthrantaeusque Caicus.Est autem fortassis alia ratio, cur Caicus attriburô istô ornetur; eam capias ex Strabone, . 13. Π῾εῖ δὲ εν τοῦ Τήκνου ποταμὸς Μν´σιος ἐμβάλλων εἰς τὸν Κα̈ίκον ὐπὸ ταῖς τηγ αῖς αὐτοῦ, Ovid. Met. l. 15. v. 277.Et Mysum capitisque sui vipaeque priorisPaenituisse ferunt, aliâ nunc ire Caicum.Ergo ab hac amnium commistione ratio epitheti. Certe Aeschylus in Myrmidonibus, utrasque aquas coniunxit, citante ibidem Strabone:Ι᾿ὼ Κα̈ίκε, Μύσιαί τ᾿ ἐπιῥροιαί,Io Caice Mysiaeque lymphae.De la Cerda. Nic. Lloydius.II.CAICUSe ducibus Aeetae, vem Lexanor sagittae in Iasonem directae aberratione occidit. Val. Flacc. l. 6. v. 69.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.